

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 18: Versus 20
Si duo.Typice. Ubi spiritus anima et corpus consenserint, ut non sit inter eos bellum, carne cupiente contra spiritum et spiritu contra carnem, quidquid petunt fiet. Quia si corpus vult quae spiritus vult, tantum bonarum rerum est petitio.Ibi sum in me.Omnis sermo scilicet ad concordiam provocat et pacem quam adeo commendat, ut dicat Deum in medio esse eorum, quia pax et charitas sedem sibi in pacificis constituit, et unitatis merito omnia petenda impetranda esse confirmat.